Liber Leviticus*

Caput 9: Versus 23

Ingressi autem Moyses et Aaron tabernaculum testimonii,etc.ID.Quia de intelligibili tabernaculo, etc., usque ad idoneus est ut praestet benedictionem.Ingressi autem.Praemisitingressi,et subditegressi,quia sacerdos ingreditur tabernaculum, quando pro se vel pro populo orat, vel divinae contemplationi vacat; egreditur cum docet, vel benedicit populo, vel cum ad conscientiam redit perscrutando se, ne forte in praedicatione offendat.Apparuitque gloria Domini.In specie ignis, sicut in die Pentecostes, unde subdit:Et egressus est ignis a Domino.Unde et Lucas:Apparuerunt illis dispertitae linguae, tanquam ignis.Omni multitudini,etc. Cui simile Lucas ait:Facta autem hac voce convenit multitudo, et mente confusa estAct. 2.; non solum convenit, sed expavit. Unde hic sequitur: Obstupebant autem et mirabantur, etc.Qui erant super altare.Invenit quia necesse sit praedicta sacrificia, et eorum expositiones superponere intelligibili altari corporis Christi, ut illuc suspiret nostra intentio, et tunc nutrimenta intelligibilis ignis, id est Spiritus sancti, aderunt, de quo dictum est:Dominus Deus noster ignis consumens estDeut. 4..
(* Traductions européennes)